Bad Advertisement?

News & Reviews:
  • World News
  • Movie Reviews
  • Book Search

    Are you a Christian?

    Online Store:
  • Visit Our eBay Store



  • LATIN VULGATE - MATTHEW 14

    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    14:1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu

    14:2 et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo

    14:3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui

    14:4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam

    14:5 et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant

    14:6 die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi

    14:7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo

    14:8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae

    14:9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari

    14:10 misitque et decollavit Iohannem in carcere

    14:11 et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae

    14:12 et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu

    14:13 quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus

    14:14 et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum

    14:15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas

    14:16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare

    14:17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces

    14:18 qui ait eis adferte illos mihi huc

    14:19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

    14:20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos

    14:21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

    14:22 et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas

    14:23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

    14:24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus

    14:25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

    14:26 et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt

    14:27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

    14:28 respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas

    14:29 at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum

    14:30 videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac

    14:31 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti

    14:32 et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus

    14:33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

    14:34 et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar

    14:35 et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes

    14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.