Bad Advertisement?

News & Reviews:
  • World News
  • Movie Reviews
  • Book Search

    Are you a Christian?

    Online Store:
  • Visit Our Store



  • LATIN VULGATE - MARK 9


    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP     

    Verse Master Bible Library
    Bible Library
    Forex Currency Trading Software
    Forex Trading
    Low Priced Items
    Store Items
    KJV NT/OT Audio Bible
    Audio Bible
    Powerseller Ebook Business
    eBook Business

    9:1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

    9:2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

    9:3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu

    9:4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

    9:5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

    9:6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

    9:7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

    9:8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

    9:9 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

    9:10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum

    9:11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

    9:12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

    9:13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis

    9:14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum

    9:15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis

    9:16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum

    9:17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

    9:18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

    9:19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans

    9:20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia

    9:21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

    9:22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

    9:23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam

    9:24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum

    9:25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

    9:26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit

    9:27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

    9:28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

    9:29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire

    9:30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

    9:31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

    9:32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

    9:33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior

    9:34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

    9:35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis

    9:36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

    9:37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum

    9:38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me

    9:39 qui enim non est adversum vos pro vobis est

    9:40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

    9:41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur

    9:42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem

    9:43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

    9:44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis

    9:45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

    9:46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

    9:47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

    9:48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

    9:49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.